MONTIS CASINI COENOBIUM
Museum



Imago I
Relicta Basilica, ad dexteram aditus est Musei, (Imago I) qui tantum ponderis habet in Montis Casini artis historia.
Inter porticus Mediae Aetatis columnas, octavi nonique saeculi, capitula sunt et Romani oppidi Casini villarum reliquiae.

In aditu expositionis tabulae de scribendi rationis progressu positae sunt, Beneventanae illius praesertim, quae Montis Casini propria est, ex inscriptionibus usque ad documenta. In imaginibus naturali magnitudine clara Placita Casinensia (Imago II) conspiciuntur (exemplar sua aetate et fragilitate custoditur), anno nongentesimo sexagesimo perscripta, quae primam sententiam in volgari lingua Italiana continent: "Sao ko kelle terre per kelle fini que ki contene, trenta anni le possette parte Sancti Benedicti".

Museum ortum est anno millesimo nongentesimo octogesimo, in decimi quinti diei festi saeculari a Sancti Benedicti ortu tempore: eius fundamenta Latii Regionis-Culturae Adsessurae studium et auxilium fuerunt. Iter unum cursum habet et varie partes litteris progredientibus insignes sunt.


Imago II
Aula videnda cerni potest cum in indice subiacente indicetur.
Postquam ad situm optatum perventum est, illic iter agit et in alias aulas proximas moveri potest, aut ad hunc indicem reveni et illinc rursum discedi.

Musei Aulae Index

Aula A: Romanae artis reliquiae Aula B: Romanae et Etruscae reliquiae
Aula C: Parva lignearum statuarum aula Aula D: Codicum aula
Aula E: Coralium librorum aula Aula F: Delineatarum et impressarum imaginum andron
Aula G: Basilicae reliquiae Aula H: Etruscae, Italicae, Alexandrinae aetatis vasa
Aula I: Benedictinae picturae et sculpturae aula Aula L: Exemplarium aula
Aula M: Sancti Benedicti iconographiae aula Aula N: Textilium picturarum aula
Aula O: Thesauri aula Aula P: Textilium ornamentorum aula
Aula Q: Exitus scala Aula R: Sanctae Annae parvum claustrum