![]() |
Mons Casinum, celebratum propter miraculosam conditoris vitam et eius sepulcro nobilitatum, per saecula egit aevum ferax sanctitatum, litterarum, artium, quod fecit illud clarum ubicumque.
Destructum sub annum quingentesimum septuagesimum septimo a Zotonis ducis Beneventani Langobardis, coenobium revivixit primis annis octavi saeculi Petronace Brixiano auctore, Pontificis Gregorii secundi iussu.
Sic aetas summe florens incipit coenobio Casinensi: Vilibaldus Saxonicus monachus, Sturmius monachus Sancti Bonifacii discipulus, Fuldae coetique monacalis Germanici conditor, Gisulfus Beneventi dux, Carlomannus Pipini frater, Ratchis rex Langobardorum, Anselmus futurus Nonantolae Abbas eo conveniunt; septingentesimo octogesimo septimo anno advenit Carolus Magnus, qui contulit copiosa beneficia.
![]() |
Saraceni, anno octingentesimo octogesimo tertio, monasterium invadunt, diripiunt, incendunt. Cecidit sanctus Abbas Bertarius, Mediae Aetatis civitatis Casini conditor: superstites monachi confugerunt Teanum primum, deinde Capuam. Sub medium decimum saeculum tantum vita monachalis refloruit, Abbate Aligerno auctore.
Magni Abbates subsecuti sunt per undecimum saeculum: Theobaldus, Richerius, Fridericus ex Lotharingia, qui postea pontifex sub Stephani noni nomine fuit; isti Montis Casini auctoritatem auxerunt tam in re ecclesiastica quam in publica. Ad summum gradum magnificentiae perventum est sub Abbate Desiderio, eximii ingenii viro.
Gregorii septimi pontificis comes atque administer in libertatis Ecclesiae certamine, Desiderius, abbas et cardinalis, eius successor factus est sub nomine Victoris tertii. Eo abbate Basilica rursus aedificata et splendide ornata est; coenobium locupletatum est codicibus minuto opere pictis, operibus musivis, auris liturgicis ex Oriente. Anno millesimo trecentesimo quadragesimo nono monasterium propter terrae motum tertium deletum est: pauci muri tantum superfuerunt splendido aedificio erecto ab Abbate Desiderio.
![]() |
Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est, ex proposito dignissimi abbatis restitutoris Ildefonsi Rea: "ubi erat, sicut erat".
Decem anni consumpti sunt in variis restitutionis atque exornationis operis, quibus res publica Italiana pecuniam suppeditavit.
Post tantas vicissitudines, Mons Casinus potest sine dubio effingi imagine symbolica sicut vetus quercus, quae, quamquam turbine fracta, semper renascitur intacto vigore: "succisa virescit".