![]() |
Primis studiis perfectis Romam petivit; malo more diffuso fastidiatus omnia reliquit seque inter solitarias rupes Sublacenses recepit. Ibi anachoretae vitam egit: "soli Deo placere cupiens", ut Sanctus Gregorius Magnus scripsit in eius vitae descriptione.
Cuius sanctis moribus attracti, quidam monachi, qui proxima loca colebant, eum antistitem atque magistrum reposcebant: Benedictus eos accepit, sed cum eorum mores haud honestos temperare conatus esset, illi calice veneno continente eius capiti insidiati sunt. Sanctus Benedictus miraculoso Crucis signo calicem frangit.
Duodecim parvis coenobiis conditis, Sanctus Benedictus Sublaqueum reliquit et meridiem petivit, a quibusdam discipulis comitatus; quare montem "a cui Cassino Š nella costa", cui Casinum in clivo est (Dante, Parad. XXII, 37) delegerit nihil constat, sed alicuius patricii auxilium coniectatur.
Peritia atque cognitione praeditus, Benedictus in hodierni aditus claustri area templum paganum oratorio ad coetu conformavit et reliquis aedificibus usus est pro monachorum peregrinorumque habitationem et variorum laborumspatium.
Et in summo monte, ubi paganus lucus erat, parvum oraorium Sancto Ioanni Baptistae dicatum aedificatum est et coemeterio destinatum: usque ad hoc tempus Sancti Benedicti eiusque sororis Sanctae Scholasticae sepulcri locus venerandus est et infima Basilicae maximi altaris parte congruit.
Ad aedificationis atque constitutionis operam Sanctus Benedictus subiacentis vallis gentibus Evangelii nuntiationem adiunxit: hoc munus adhuc coetus monachalis auctoritati mandatur, ita ut civitas Casinum et viginta municipia circumiacentia sub Montis Casini Abbatis pastorali dicione sint.
In Monte Casino Sanctus Benedictus suam Regulam Monachorum perscripsit (Imago I), parvam Evangelii summam, ut Bossuet eam appellavit.
Praeterea in Monte Casino magnus Patriarcha, circiter septuagintesimum primum annum agens, vitam in terris posuit: paulo ante mortem, a viribuss defici sentiens, in Sancti Martini oratorium adductus est et ibi, brachiis ad caelum levatis, Domini Corpore accepto, animam efflavit: eius mortis dies more maiorum traditur a. d. XII Kal. Apriles, anno quingentesimo quadragesimo septimo; eius reliquiae cum Scholasticae sororis illis sub Basilicae altari maximo sitae sunt.
Sanctus Benedictus, olim Aedificatorum, Spelaeologorum et Terrarum Sanationis Operae Patronus, a Paulo sexto pontifice in ipso Monte Casino a. d. IX Kal. Novembres, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, primus Patronus Europaeus consalutatus est, quia "pacis nuntius, unitatis auctor, cultus atque humanitatis magister et in primis fidei propugnaculum et monachalis vitae in Occidente conditor" (Breve Apostolico "Pacis Nuntius").
Huius paginae imagines:
Regula Monachorum (a) (35 Kb)
Regula Monachorum (b) (38 Kb)
Sanctus Benedictus (35 Kb)
Sancta Scholastica (40 Kb)