Aditus
Basilica Cathedralis rursum aedificata est secundum decimi septimi vel decimi octavi saeculi aedificandi atque exornandi genus, C. Fanzago architecto et sculptori adscriptum, qui certe operam in Monte Casino praebuit ad presbyterium instituendum annum millesimum sescentesimum vicesimum septimum et insequentem, et maximi altaris descriptionem concepit, anno millesimo sescentesimo quadragesimo quinto.
Materia marmorea pristina parte rursum adhibita est in pavimentorum parietumque ornamenti restitutione.
Iam periit totum opus pictorium, et ex pictura murali et ex tabulis, quod cameras et parietes exornabat.
In interiore fronte, ubi olim magna L. Giordano pictura erat, Basilicae consecrationem, anno millesimo septuagesimo primo, effingens (exemplar in museo est), nunc opus pictorium eminet a P. Annigoni confectum, anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono: "Gloria Sancti Benedicti", vel "Paradisus Benedictinus", circiter quadraginta metris quadratis: Sanctus Benedictus circumdatur monachis monachabusque, episcopis, qui secundum Regulam vixerunt; primo loco, in inferiore, tres Pontifices se ostendunt:
Haec Basilicae Cathedralis descriptio est; ut eius singulae partes videantur in subiacente descriptione eae indicentur.
[ Templi medium spatium
| Dextera ala
| Sinistra ala
| Altare
| Presbyterium |
| Sacrarium
| Chorus
| Crypta
]
Huius paginae imagines:
Hinc pervenitur ad:
aut potest perspici Coenobi descriptio.
Basilica Cathedralis
Basilicae Cathedralis medium spatium ab aditu (475x432, 137K)
Gloria Sancti Benedicti
Basilicae Cathedralis interioris frontis pictura, P. Annigoni opus (1979) (549x391, 82K)