MONTIS CASINI COENOBIUM

Benefactorum Claustrum


Inde pervenitur in claustrum, aedificatum anno millesimo quingentesimo tertio decimo, ex descriptione Antonio da Sangallo minori adscripta.

Haec quadriporticus, renatae artis aetatis genere, Benefactorum claustrum vocata est, propter pontificum regumque statuas, qui per saecula in coenobium munifici fuerunt.

Basilicae cathedralis frons, quae genere aedificandi cum claustro optime concinit, aedificatoris G. Breccia Fratadocchi opus est (anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo); in tympano Montis Casini eiusque Abbatum insigne est: leo erectus et turris inter duas cupressos; subter inscriptio:

"Benedicti numine sancta"

Tres aeneae ianuae in basilicam immittunt; media ianua quae partim ducit originem a Desiderii Abbatis aetate (XI saec.), tesseris adiunctis constat cum argenteis litteris caelatis; infima tessera dextera, inter duas cruces inclusa, testatur fores confectos esse Constantinopoli, anno millesimo sexagesimo sexto, per Mauri Amalphitani, Pantaleonis filii beneficium.

Inscriptiones, magni historici pretii, dominia atque ecclesias Monti Casino subiectas recensent, praecipue per undecimum duodecimumque saecula.

Ianuae a latere, L. Einaudi Rei Publicae Italianae principis donum, P. Canonica sculptoris opera sunt (anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto).

Sinistra ianua haec eventa in tesseris narrat:

  • Sanctus Benedictus in Montem Casinum pervenit;
  • coenobi aedificationi praesidet;
  • expellit daemonium, qui saxi amotionem impedit;
  • puerum ad vitam revocat;
in inferiore effincti sunt:
  • primus interitus, cuius auctores Langobardi fuerunt, sub annum quingentesimum quingesimum septimum;
  • secundus interitus a Saracenis inflictus, anno octingentesimo octogesimo tertio.

Dextera ianua tesseras ostendit has imagines effingentes:
  • Sanctum Benedictum qui Totilam Gotorum regem recipit;
  • qui agriculturam celebrat;
  • qui evangelium praedicat;
  • qui monachos mittit ad Regulam pervulgandam.
in inferiore effincta sunt symbola:
  • tertii Montis Casini interitus, terrae motu effecti;
  • quarti interitus, qui evenit in aërio incursu, a. d. XV Kal. Martias, anno millesimo nongentesimo quadragesimo quarto.


Huius paginae imagines:

Benefactorum Claustrum
Benefactorum claustrum ab antiportico (614x415, 88K)
Media ianua
Basilicae Cathedralis mediae ianuae prospectus (614x415, 88K)


Hinc pervenitur ad:

aut potest perspici Coenobi descriptio.