In dextera ala, ab aditu, quattuor aediculae sunt:
- prima aedicula dicata est Sancto Gregorio Magno, effinctus in media pictura a F. Del Vecchio;
- secunda sacrata est Sancto Ioseph cum tribus tabulis a D. Ricci; notabilia sunt duo opera tessellata Fidem et Spem effingentia;
- tertia est Sanctissimi Sacramenti aedicula cum altari pretiosis marmoribus confecto et tabernaculum ex aere inaurato, N. Salvi opus, anno millesimo septingentesimo vicesimo octavo, quod potuit ex ruinis recuperari et restaurari; medio loco aspicitur extrema Eucharistia Sancti Benedicti a S. Conca picta (XVIII saec.)
et ab utroque latere tabulae quorum auctor L. Melanconico fuit (XVIII saec.), Ultimam Cenam et Christum Messiam acclamatum a Sancto Petro effingentes;
- quarta aedicula dicata est Sancto Abbate Bertario, martyri in impetu Saracenorum, anno octingentesimo octogesimo tertio: media tabula, F. De Mura opus (XVIII saec.), eius gloriam effingit.
Cum scalam descendimus, pulchram ianuam e nigro marmore Africano invenimus, quae in conclaves ad monachos servatas immittit: singulares sunt tortiles columnae e marmore "glarea Sicula" appellato; in superiore parte clipeus est, in quo A. Campi Virginem inter angelos effinxit (XVIII saec.).
Huius paginae imagines:
Hinc pervenitur ad:
aut potest perspici Coenobi descriptio aut Basilicae descriptio.