MONTIS CASINI COENOBIUM
Basilica Cathedralis

Sinistra ala


In sinistra ala, ab aditu, quattuor aediculae sunt:

  • prima Sanctorum Archangelorum aedicula est, cum media tabula, quae ad decimi septimi saeculi Neapolitanam scholam pertinet, et aliis ab utroque latere effingentibus Gabriel qui Zachariae sacerdoti Ioannis ortum nuntiat et Raphael qui Tobiam adiuvat ad patrem e caecitate sanandum, anno millesimo nongentesimo nonagesimo a pictore G. Dinacci perfectis;
  • secunda Sancto Ioanni dicata est: tres picturae (anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto), cum Iesu Chisti Baptismate, Sancto Ioanni in deserto et eius capitis amputatione, B. Long pictoris opera sunt (pristinorum operum auctores Solimena et Conti fuerunt; in museo eourum exemplaria sunt);
  • tertia Sanctorum Petri et Pauli aedicula est, qui anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono a S. Pistolesi pictore effincti sunt, primus in vinculis dum ab angelo liberatur, secundus dum e carcere litteras scribit ad Christianos qui Evangelii nuntium ab eo acceperunt;
  • quarta aedicula dicata est Sancto Victori tertio, olim Abbati Desiderio. In tabula super altare, P. Annigoni opus, is Regulam et Montis Casini rectionis pastoralem accipit a Sancto Benedicto;
Ad sinistram, magnifica ianua Sacrari conspicitur et in clipeo quod superstat Christus benedicens, A. Campi opus (XVII saec.) est.


Huius paginae imagines:

Sanctorum Archangelorum Aedicula
(285x424, 87K)
Sancti Ioanni Baptistae aedicula
(284x424, 83K)
Sanctus Petrus e carcere liberatus
pictura S. Pistolesi opus (1979) (284x424, 66K)
Sanctus Victor tertius a Sancto Benedicto Regulam accipit
pictura P. Annigoni opus (1972) (284x422, 62K)
Sacrarii ianua
Sacrarii ianuae imago (277x423, 64K)


Hinc pervenitur ad:

aut potest perspici Coenobi descriptio aut Basilica descriptio.